monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 3, 37
{IV} Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni, Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini, Tasgoduni, Tarusconienses, Umbranici, Vocontiorum civitatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa. adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII